Znaleziono 215 Wyniki dla: Abiit

  • Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 19)

  • Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium. (Prophetia Osee 1, 3)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)

  • Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)

  • Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)

  • Et surrexit et abiit in domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 7)

  • In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)

  • Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)

  • Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)

  • Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina