Znaleziono 215 Wyniki dla: Abiit
Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum. (Evangelium secundum Marcum 5, 24)
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. (Evangelium secundum Marcum 6, 46)
Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)
Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum. (Evangelium secundum Marcum 8, 13)
Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. (Evangelium secundum Marcum 10, 22)
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 33)
“Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)