Znaleziono 215 Wyniki dla: Abiit
Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 15)
Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 16)
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)