1. psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum

2. adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini ejus adorate Dominum in atrio sancto ejus

3. vox Domini super aquas Deus majestatis intonuit Dominus super aquas multas

4. vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia

5. vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

6. et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium

7. vox Domini intercidentis flammam ignis

8. vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades

9. vox Domini præparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnis dicet gloriam

10. Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in æternum

11. Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.




“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina