Löydetty 468 Tulokset: audire verba

  • et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt. (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam. (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”. (Liber Deuteronomii 21, 20)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 6)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide”. (Liber Deuteronomii 27, 8)

  • Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 29, 3)

  • Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis. (Liber Deuteronomii 29, 8)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina