Löydetty 468 Tulokset: audire verba

  • cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, (Liber Deuteronomii 30, 17)

  • Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel (Liber Deuteronomii 31, 1)

  • convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis; (Liber Deuteronomii 31, 11)

  • Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, (Liber Deuteronomii 31, 24)

  • Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit: (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina