Löydetty 53 Tulokset: gladii

  • et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. (Liber Iosue 10, 39)

  • Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan patris sui. (Liber Iosue 19, 47)

  • Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. (Liber Iudicum 1, 25)

  • Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, (Liber Iudicum 4, 15)

  • Sescenti autem viri tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt, (Liber Iudicum 18, 27)

  • Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii. (Liber Iudicum 20, 37)

  • Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)

  • Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)

  • Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii. (Liber I Samuelis 22, 19)

  • Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab!”. (Liber II Regum 3, 23)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina