Löydetty 53 Tulokset: gladii

  • a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii. (Liber Isaiae 21, 15)

  • et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. (Liber Isaiae 31, 8)

  • Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio. (Liber Ieremiae 18, 21)

  • Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)

  • Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos”. (Liber Ieremiae 25, 15)

  • “Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)

  • Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. (Liber Ieremiae 46, 16)

  • Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Ieremiae 50, 16)

  • Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto. (Lamentationes 5, 9)

  • ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem! (Prophetia Ezechielis 21, 20)

  • Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; (Prophetia Ezechielis 35, 5)

  • et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora. (Prophetia Nahum 3, 3)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina