Löydetty 53 Tulokset: gladii

  • Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)

  • Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. (Liber Iudith 2, 27)

  • Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. (Liber Esther 9, 5)

  • In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. (Liber Iob 5, 20)

  • timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium”. (Liber Iob 19, 29)

  • Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. - (Liber Psalmorum 55, 22)

  • tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. (Liber Psalmorum 63, 11)

  • Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello. (Liber Psalmorum 89, 44)

  • Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, (Liber Psalmorum 149, 6)

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos. (Liber I Maccabaeorum 5, 51)

  • multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 22)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina