1. Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

2. Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

3. Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

4. quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.





“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina