pronađen 228 Rezultati za: Arca testamenti tabernaculi

  • et tinguens digitum in sanguine ejus asperget contra fores tabernaculi septem vicibus (Liber Numeri 19, 4)

  • et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)

  • steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis atque dixerunt (Liber Numeri 27, 2)

  • ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini (Liber Numeri 31, 30)

  • et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca (Liber Deuteronomii 10, 2)

  • apparuitque Dominus ibi in columna nubis quæ stetit in introitu tabernaculi (Liber Deuteronomii 31, 15)

  • ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem (Liber Iosue 3, 11)

  • cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)

  • circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi (Liber Iosue 6, 11)

  • Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua (Liber Iosue 7, 6)

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina