pronađen 228 Rezultati za: Arca testamenti tabernaculi

  • sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo (Epistula ad Hebraeos 8, 2)

  • nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est (Epistula ad Hebraeos 8, 6)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus (Epistula ad Hebraeos 9, 20)

  • quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • et testamenti novi mediatorem Jesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel (Epistula ad Hebraeos 12, 24)

  • Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam (Epistula I Petri 3, 20)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)

  • et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • et post hæc vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo (Apocalypsis Ioannis 15, 5)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina