pronađen 86 Rezultati za: Exercitum

  • et scripsit hæc Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa (Liber I Maccabaeorum 16, 18)

  • et magnifice ab Jasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Fœnicen exercitum convertit (Liber II Maccabaeorum 4, 22)

  • respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum (Liber II Maccabaeorum 9, 23)

  • post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem exire et Domini judicio committere exitum rei (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui prœliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni (Liber Ieremiae 37, 9)

  • ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis (Liber Ieremiae 37, 10)

  • ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda (Liber Ieremiae 46, 2)

  • fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui ejus de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam (Prophetia Ezechielis 29, 18)

  • et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium (Prophetia Ezechielis 38, 4)

  • et judicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus et super populos multos qui sunt cum eo (Prophetia Ezechielis 38, 22)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina