pronađen 319 Rezultati za: Ipsi

  • miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • egressaque est sors prima Joseph qui erat de Asaph secunda Godoliæ ipsi et filiis ejus et fratribus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 9)

  • omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom (Liber I Paralipomenon 26, 8)

  • igitur alæ utriusque cherubin expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versæ erant ad exteriorem domum (Liber II Paralipomenon 3, 13)

  • porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (Liber II Paralipomenon 13, 3)

  • num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • concitatus est itaque furor Domini super Judam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris (Liber II Paralipomenon 29, 8)

  • nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis (Liber II Paralipomenon 30, 7)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina