pronađen 165 Rezultati za: Josue

  • reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)

  • præcepitque Josue dicens aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges qui in ea latitant (Liber Iosue 10, 22)

  • percussitque Josue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum (Liber Iosue 10, 26)

  • eodem die Macedam quoque cepit Josue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho (Liber Iosue 10, 28)

  • eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internicionem (Liber Iosue 10, 33)

  • percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël (Liber Iosue 10, 41)

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)

  • venitque Josue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos (Liber Iosue 11, 7)

  • sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)

  • cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israël et campestria ejus (Liber Iosue 11, 16)

  • multo tempore pugnavit Josue contra reges istos (Liber Iosue 11, 18)

  • in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit (Liber Iosue 11, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina