pronađen 159 Rezultati za: Montem
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 4, 37)
et ædificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (Liber I Maccabaeorum 5, 54)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit jus juramenti quod juravit et mandavit destruere murum in gyro (Liber I Maccabaeorum 6, 62)
et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quæ offerebantur pro rege (Liber I Maccabaeorum 7, 33)
et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti (Liber I Maccabaeorum 9, 15)
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum (Liber I Maccabaeorum 9, 40)
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant (Liber I Maccabaeorum 13, 53)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
et alios misit occupare Hierusalem et montem templi (Liber I Maccabaeorum 16, 20)