pronađen 232 Rezultati za: Nolite

  • vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras (Liber Iosue 10, 19)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor (Liber Iudicum 18, 9)

  • egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia (Liber Iudicum 19, 23)

  • si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulæ quam nubatis nolite quæso filiæ mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me (Liber Ruth 1, 13)

  • nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2, 3)

  • nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini (Liber I Samuelis 2, 24)

  • si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis (Liber I Samuelis 6, 3)

  • dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)

  • et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt (Liber I Samuelis 12, 21)

  • nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte lætentur filiæ Philisthim ne exultent filiæ incircumcisorum (Liber II Samuelis 1, 20)

  • præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina