pronađen 232 Rezultati za: Nolite

  • et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum (Liber II Paralipomenon 29, 11)

  • nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis (Liber II Paralipomenon 30, 7)

  • nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quæ est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo (Liber II Paralipomenon 32, 7)

  • perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)

  • dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)

  • et dixit eis ite comedite pinguja et bibite mulsum et mittite partes ei qui non præparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra (Liber Nehemiae 8, 10)

  • Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere (Liber Nehemiae 8, 11)

  • Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui (Liber Thobis 2, 17)

  • dixitque eis angelus pax vobis nolite timere (Liber Thobis 12, 17)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina