pronađen 78 Rezultati za: Numerus

  • filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Jerimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor (Liber I Paralipomenon 7, 7)

  • omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum viginti sex milia (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • et iste numerus robustorum David Jesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice (Liber I Paralipomenon 11, 11)

  • sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • in auro et argento ære et ferro cujus non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)

  • fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo (Liber I Paralipomenon 25, 7)

  • Joab filius Sarviæ cœperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israël et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David (Liber I Paralipomenon 27, 24)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina