pronađen 89 Rezultati za: Puer

  • dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)

  • accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)

  • cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est (Liber II Samuelis 12, 19)

  • fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis (Liber II Samuelis 13, 34)

  • cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini (Liber II Samuelis 16, 1)

  • vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (Liber II Samuelis 17, 18)

  • dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)

  • cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Jordanem ante regem (Liber II Samuelis 19, 17)

  • et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)

  • fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris ejus cum eo ut ingrederetur Ægyptum erat autem Adad puer parvulus (Liber I Regum 11, 17)

  • tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer (Liber I Regum 14, 12)

  • surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est (Liber I Regum 14, 17)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina