pronađen 99 Rezultati za: Quicquid

  • et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem (Liber Numeri 23, 26)

  • si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)

  • quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores (Liber Numeri 26, 56)

  • quicquid pollicita est et juravit opere conplebit (Liber Numeri 30, 5)

  • vidua et repudiata quicquid voverint reddent (Liber Numeri 30, 10)

  • quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit (Liber Numeri 30, 15)

  • ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt (Liber Numeri 31, 9)

  • ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quæ noverunt viros in coitu jugulate (Liber Numeri 31, 17)

  • et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur (Liber Numeri 31, 23)

  • nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante filios Israël donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias (Liber Numeri 32, 17)

  • et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam (Liber Numeri 33, 56)

  • in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen ejus in eo illuc omnia quæ præcipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid præcipuum est in muneribus quæ vovistis Domino (Liber Deuteronomii 12, 11)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina