pronađen 99 Rezultati za: Quicquid

  • et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei præcepi impleat atque custodiat (Liber Iudicum 13, 14)

  • quæ respondit quicquid præceperis faciam (Liber Ruth 3, 5)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (Liber I Samuelis 15, 9)

  • nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris (Liber I Samuelis 21, 3)

  • dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis (Liber II Samuelis 19, 38)

  • exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas (Liber II Paralipomenon 31, 16)

  • incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)

  • omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)

  • ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant (Liber Esther 2, 13)

  • necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum juxta mandatum ejus quicquid enim ille præcipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat (Liber Esther 2, 20)

  • non contristabit justum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo (Liber Proverbiorum 12, 21)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina