pronađen 320 Rezultati za: Saul

  • et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)

  • et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum (Liber I Samuelis 27, 4)

  • Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra (Liber I Samuelis 28, 3)

  • congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israël et venit in Gelbœ (Liber I Samuelis 28, 4)

  • et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28, 5)

  • dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)

  • et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)

  • et juravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem (Liber I Samuelis 28, 10)

  • cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul (Liber I Samuelis 28, 12)

  • dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)

  • dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)

  • dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28, 15)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina