pronađen 320 Rezultati za: Saul

  • et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos (Liber I Samuelis 11, 12)

  • et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël (Liber I Samuelis 11, 13)

  • et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)

  • filius unius anni Saul cum regnare cœpisset duobus autem annis regnavit super Israël (Liber I Samuelis 13, 1)

  • et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)

  • et percussit Jonathan stationem Philisthim quæ erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebræi (Liber I Samuelis 13, 3)

  • et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)

  • ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum (Liber I Samuelis 13, 9)

  • cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum (Liber I Samuelis 13, 10)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina