pronađen 785 Rezultati za: cur
sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Julius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere (Actus Apostolorum 27, 3)
insulam autem quandam decurrentes quæ vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham (Actus Apostolorum 27, 16)
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur (Actus Apostolorum 28, 9)
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (Actus Apostolorum 28, 15)
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum (Epistula ad Romanos 1, 21)
igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei (Epistula ad Romanos 9, 16)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva (Epistula ad Romanos 11, 10)
sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis (Epistula ad Romanos 13, 14)
servus vocatus es non sit tibi curæ sed et si potes liber fieri magis utere (Epistula I ad Corinthios 7, 21)
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo (Epistula I ad Corinthios 9, 9)
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis (Epistula I ad Corinthios 9, 24)