pronađen 785 Rezultati za: cur
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi ærem verberans (Epistula I ad Corinthios 9, 26)
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur (Epistula I ad Corinthios 12, 30)
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non obœdire (Epistula ad Galatas 5, 7)
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 13)
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (Epistula ad Ephesios 5, 4)
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi (Epistula ad Philippenses 2, 16)
si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis (Epistula ad Philippenses 3, 11)
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)