pronađen 133 Rezultati za: judicia

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata ejus atque judicia et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 8, 11)

  • ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26, 17)

  • ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)

  • Dei perfecta sunt opera et omnes viæ ejus judicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • percussit igitur Josue in die illo fœdus et proposuit populo præcepta atque judicia in Sychem (Liber Iosue 24, 25)

  • omnia enim judicia ejus in conspectu meo et præcepta ejus non amovi a me (Liber II Samuelis 22, 23)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina