pronađen 133 Rezultati za: judicia

  • et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris (Liber I Regum 2, 3)

  • domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (Liber I Regum 6, 12)

  • sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus et cærimonias et judicia quæcumque mandavit patribus nostris (Liber I Regum 8, 58)

  • tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate et feceris omnia quæ præcepi tibi et legitima mea et judicia mea servaveris (Liber I Regum 9, 4)

  • eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus (Liber I Regum 11, 33)

  • usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)

  • cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (Liber II Regum 17, 37)

  • ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 14)

  • tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • et firmabo regnum ejus usque in æternum si perseveraverit facere præcepta mea et judicia sicut et hodie (Liber I Paralipomenon 28, 7)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia (Liber II Paralipomenon 24, 24)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina