pronađen 145 Rezultati za: unde

  • quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem (Liber Ruth 2, 10)

  • et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas (Liber I Samuelis 19, 24)

  • tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (Liber I Samuelis 25, 11)

  • dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)

  • dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israël fugi (Liber II Samuelis 1, 3)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)

  • dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum (Liber II Samuelis 14, 17)

  • ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (Liber I Regum 21, 5)

  • ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam (Liber II Regum 5, 25)

  • qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quæ respondit (Liber II Regum 6, 27)

  • unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quæ procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei (Liber II Regum 18, 7)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina