pronađen 145 Rezultati za: unde

  • venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)

  • scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)

  • dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quæ dedi militibus Israël et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes (Liber II Paralipomenon 29, 34)

  • sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)

  • unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi (Liber Thobis 2, 20)

  • et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis (Liber Thobis 5, 6)

  • et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)

  • Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo (Liber Thobis 11, 5)

  • unde contigit ut exsurgens cæcus pater cœpit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo (Liber Thobis 11, 10)

  • cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie (Liber Iudith 7, 11)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina