Fondare 254 Risultati per: Aegypti liberationis Mosi mors primogenitus

  • et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)

  • et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cærimonias et legem præcepisti eis in manu Mosi servi tui (Liber Nehemiae 9, 14)

  • omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • devoret pulchritudinem cutis ejus consumat brachia illius primogenita mors (Liber Iob 18, 13)

  • perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam ejus (Liber Iob 28, 22)

  • mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent (Liber Psalmorum 33, 22)

  • sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum justi in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum (Liber Psalmorum 48, 15)

  • veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiæ in habitaculis eorum in medio eorum (Liber Psalmorum 54, 16)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina