Fondare 236 Risultati per: Altare

  • igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare (Liber Numeri 7, 10)

  • excubabuntque Levitæ ad præcepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul (Liber Numeri 18, 3)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 21)

  • suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)

  • et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit (Liber Deuteronomii 27, 5)

  • judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal (Liber Iosue 8, 30)

  • sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)

  • cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis (Liber Iosue 22, 10)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina