Fondare 236 Risultati per: Anno iobeleo

  • factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)

  • a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus (Liber Nehemiae 5, 14)

  • et ut adferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini (Liber Nehemiae 10, 35)

  • in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (Liber Nehemiae 13, 6)

  • ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem (Liber Thobis 1, 7)

  • anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)

  • anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se (Liber Iudith 2, 1)

  • tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et præfectis provinciarum coram se (Liber Esther 1, 3)

  • ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni ejus (Liber Esther 2, 16)

  • mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar (Liber Esther 3, 7)

  • ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent (Liber Esther 9, 21)

  • et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romæ obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Græcorum (Liber I Maccabaeorum 1, 11)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina