Fondare 283 Risultati per: Apud

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat (Liber Thobis 4, 15)

  • indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo (Liber Thobis 4, 21)

  • cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)

  • et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum (Liber Thobis 8, 23)

  • ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum (Liber Iudith 11, 14)

  • fœdum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo (Liber Iudith 12, 11)

  • qui autem timent te magni erunt apud te præ omnia (Liber Iudith 16, 19)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina