Fondare 228 Risultati per: Arca testamenti tabernaculi

  • et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israël quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo (Liber I Samuelis 4, 21)

  • et ait translata est gloria ab Israël eo quod capta esset arca Dei (Liber I Samuelis 4, 22)

  • rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)

  • videntes autem viri azotii hujuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israël apud nos quoniam dura est manus ejus super nos et super Dagon deum nostrum (Liber I Samuelis 5, 7)

  • et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israël responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israël et circumduxerunt arcam Dei Israël (Liber I Samuelis 5, 8)

  • miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)

  • fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus (Liber I Samuelis 6, 1)

  • et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt (Liber I Samuelis 6, 2)

  • et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)

  • et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël (Liber I Samuelis 14, 18)

  • et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)

  • et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus (Liber II Samuelis 6, 11)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina