Fondare 35 Risultati per: Coronam

  • quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Liber Psalmorum 20, 4)

  • et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (Liber I Maccabaeorum 10, 20)

  • coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem jam non sit tributarium (Liber I Maccabaeorum 13, 39)

  • venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit (Liber II Maccabaeorum 14, 4)

  • stolam gloriæ indues eam et coronam gratulationis superpones tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 32)

  • ut læteris propter illos et ornamentum gratiæ accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis (Liber Ecclesiasticus 32, 3)

  • ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • coronam auream supra mitram ejus expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata (Liber Ecclesiasticus 45, 14)

  • sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ (Liber Ecclesiasticus 47, 7)

  • ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)

  • et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo (Prophetia Ezechielis 16, 12)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina