Fondare 229 Risultati per: Faciam

  • et replebo vos hominibus et jumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 36, 11)

  • nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 15)

  • idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis (Prophetia Ezechielis 36, 22)

  • et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini (Prophetia Ezechielis 36, 27)

  • non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israël (Prophetia Ezechielis 36, 32)

  • hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum (Prophetia Ezechielis 36, 37)

  • et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 37, 6)

  • et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)

  • loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)

  • neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israël (Prophetia Ezechielis 39, 2)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina