Fondare 54 Risultati per: Fame

  • omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)

  • nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi (Liber Ieremiae 42, 22)

  • et adsumam reliquias Judæ qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Ægypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in jusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium (Liber Ieremiae 44, 12)

  • et visitabo habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 44, 13)

  • ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginæ cæli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus (Liber Ieremiae 44, 18)

  • ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur (Liber Ieremiae 44, 27)

  • COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)

  • TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terræ (Lamentationes 4, 9)

  • et ecce sunt projecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione (Liber Baruch 2, 25)

  • tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina