Fondare 48 Risultati per: Frustra

  • defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiæ enim eorum non sunt consumptæ (Liber Ieremiae 6, 29)

  • quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis sæculi ut ambularent per eas in itinere non trito (Liber Ieremiae 18, 15)

  • væ qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in judicio amicum suum opprimet frustra et mercedem ejus non reddet ei (Liber Ieremiae 22, 13)

  • ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Ægypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi (Liber Ieremiae 46, 11)

  • et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 14, 23)

  • eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (Prophetia Ezechielis 21, 23)

  • si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri (Prophetia Osee 12, 11)

  • qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt (Prophetia Ionae 2, 9)

  • quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • per quod et salvamini qua ratione prædicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis (Epistula I ad Corinthios 15, 2)

  • nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ (Epistula ad Colossenses 2, 18)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina