Fondare 32 Risultati per: Gabaon

  • tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo fœderis et regnavit super Israël (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen (Liber Nehemiae 3, 7)

  • filii Gabaon nonaginta quinque (Liber Nehemiae 7, 25)

  • et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)

  • et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon (Liber Ieremiae 41, 12)

  • tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina