Fondare 219 Risultati per: Hominum
in ipso vita erat et vita erat lux hominum (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei (Evangelium secundum Ioannem 12, 43)
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum (Actus Apostolorum 4, 17)
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc (Actus Apostolorum 15, 17)
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum (Actus Apostolorum 17, 26)
et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ Jovisque prolis (Actus Apostolorum 19, 35)
revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)
in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum (Epistula ad Romanos 2, 16)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
pretio empti estis nolite fieri servi hominum (Epistula I ad Corinthios 7, 23)