Fondare 176 Risultati per: Inde

  • venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)

  • et asportavit inde ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant (Liber II Samuelis 21, 13)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis (Liber I Regum 1, 45)

  • misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc (Liber I Regum 2, 36)

  • qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)

  • qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant juxta manus singulas (Liber I Regum 10, 19)

  • et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis (Liber I Regum 10, 20)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos (Liber I Regum 10, 22)

  • ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel (Liber I Regum 12, 25)

  • profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)

  • ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)

  • abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam (Liber II Regum 2, 25)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina