Fondare 145 Risultati per: Ingressus

  • Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 5)

  • dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris (Liber II Paralipomenon 18, 24)

  • sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret (Liber II Paralipomenon 22, 3)

  • Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras (Liber II Paralipomenon 23, 17)

  • statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 26, 17)

  • fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • post quæ et hujuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Judam obsedit civitates munitas volens eas capere (Liber II Paralipomenon 32, 1)

  • et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)

  • et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina