Fondare 176 Risultati per: Isaac et Rebeca et Esau

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)

  • Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo (Liber Genesis 24, 64)

  • servus autem cuncta quæ gesserat narravit Isaac (Liber Genesis 24, 66)

  • deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac (Liber Genesis 25, 5)

  • filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem (Liber Genesis 25, 6)

  • et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre (Liber Genesis 25, 9)

  • et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis (Liber Genesis 25, 11)

  • hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac (Liber Genesis 25, 19)

  • qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob (Liber Genesis 25, 25)

  • sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli (Liber Genesis 25, 26)

  • quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Liber Genesis 25, 27)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina