Fondare 281 Risultati per: Jesu
Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiæ Dei quæ est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaja (Epistula II ad Corinthios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi (Epistula II ad Corinthios 1, 14)
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
scientes quoniam qui suscitavit Jesum et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum (Epistula II ad Corinthios 4, 14)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
Deus et Pater Domini Jesu scit qui est benedictus in sæcula quod non mentior (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)