Fondare 38 Risultati per: Joram

  • coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)

  • et ascendit et profectus est in Hiezraël Joram enim ægrotabat ibi et Ahazia rex Juda descenderat ad visitandum Joram (Liber II Regum 9, 16)

  • igitur speculator qui stabat super turrem Hiezraël vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Joram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia (Liber II Regum 9, 17)

  • et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)

  • cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent (Liber II Regum 9, 22)

  • convertit autem Joram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiæ Ahazia (Liber II Regum 9, 23)

  • porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo (Liber II Regum 9, 24)

  • anno undecimo Joram filii Ahab rege Ahazia super Judam (Liber II Regum 9, 29)

  • tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)

  • quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)

  • pater Joram qui Joram genuit Ohoziam ex quo ortus est Joas (Liber I Paralipomenon 3, 11)

  • fratres quoque ejus Eliezer cujus filius Raabia et hujus filius Isajas et hujus filius Joram hujus quoque filius Zechri sed et hujus filius Selemith (Liber I Paralipomenon 26, 25)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina