Fondare 75 Risultati per: Levi

  • solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt (Liber Numeri 18, 23)

  • hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum (Liber Numeri 26, 57)

  • hæ sunt familiæ Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram (Liber Numeri 26, 58)

  • qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi quæ nata est ei in Ægypto hæc genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum (Liber Numeri 26, 59)

  • eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur (Liber Deuteronomii 21, 5)

  • hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin (Liber Deuteronomii 27, 12)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis (Liber Deuteronomii 33, 8)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina