Fondare 567 Risultati per: Locutus
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt prophetarum ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 70)
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
et erat eiciens dæmonium et illud erat mutum et cum ejecisset dæmonium locutus est mutus et admiratæ sunt turbæ (Evangelium secundum Lucam 11, 14)
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis (Evangelium secundum Lucam 22, 4)
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilæa esset (Evangelium secundum Lucam 24, 6)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo (Evangelium secundum Ioannem 7, 46)