Fondare 106 Risultati per: Manasse

  • sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)

  • possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim (Liber Iosue 16, 4)

  • urbesque quæ separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villæ earum (Liber Iosue 16, 9)

  • cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Joseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan (Liber Iosue 17, 1)

  • et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Joseph mares per cognationes suas (Liber Iosue 17, 2)

  • Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa (Liber Iosue 17, 3)

  • et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Jordanem (Liber Iosue 17, 5)

  • filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)

  • fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quæ respicit Sychem et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taffuæ (Liber Iosue 17, 7)

  • etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuæ quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim (Liber Iosue 17, 8)

  • descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quæ in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus ejus pergit ad mare (Liber Iosue 17, 9)

  • ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente (Liber Iosue 17, 10)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina