Fondare 290 Risultati per: Mansa et mollis vocem
Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent (Evangelium secundum Ioannem 5, 25)
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
huic ostiarius aperit et oves vocem ejus audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
oves meæ vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea (Actus Apostolorum 2, 14)